- FLOMESTA
- FLOMESTAnomen Familiae in Hispania illustris, quae Benavidiae ramus est. Diasius enim Sanctius de Benavides (de quorum origine diximus supra) Dn. de Santistevan del Pverto, per duos filios totidem linearum auctor fuit. primus enim Mendus Rodericus, generavit Diasium Sanctium Benavidium primum Comitem Santistevan del Pverto et reliquorum conditorum: Alter Manuel Benavidius Dominus de Iabalquinto, et ex hereditate alterius fratris Gomesii I. de Flomesta, exstitit. Hunc pattem habuêre Gomesius Dn. de Flomesta, Ioh. Dn. de Iabalquinto (cuius posteri Marchionum titulo exornati sunt) et Sanctius Dn. de Canena et Almunnan in provineia Guadicensi; reliquorum qui hoc titulo gavisi sunt sator. Et quidem Gomesius II. ultimo dictus, pater fuit Francisci, Marescalli Castellae; quo et Eleonorâ de Velasco genitus Gomesius III. itidem Castellae Marescallus, ex Maria Manricia suscepit Ludovicum, eadem cum avo proavoqueve dignitate Marescalciae gavisum: Cuius ex Aldoncia de Bazan fil. Hieronymus Marchionis de Flomesta axioma obtinuti A. C. 1559. pater ex Anna Maria de Zuniga et Bazan Ludovici: quo, et Angelâ Cortesiâ, nati sunt, Hieronymus, Ludovicus (cui uxor obtigit, Anna filla Ludovici Carrillo de Teledo, March. de Caracena) et Maria Monialis. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Eur. Part. II. p. 32. Dicitur etiam Fromesta, ut habet idem l. c.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.